CROCODILUS

CROCODILUS
I.
CROCODILUS
Aegyptô perdomitâ, in Augusti nummo ad palmam arboren catenâ revinctus, cum Inscr. Nemo antea religavit: docuit, Romano Imperio Aegyptos sub iugum mittere, von minus fuisse difficile, quam piscatori arduum est opus, crocodilum vinculis constringere. Crocodili enim venatio inter difficillimas semper habita est: unde aevô suô Nilum et lacus adiacentes his scatuisse, tamen raros admodum fuisse qui caperent, eosque non hamis, ut olim Herodotô referente, sed retibus ferreis usos, scribit Diodorus. Occasione nummi praedicti Hesychio fortasse, Δενδρίτης ὁ κροκόδειλος, Arboreus Crocodilus, quod in illo ad arborem religatus esset, dictus est. Ceterum Crocodilus, animal amphibium est, hinc quadrupes malum et terrâ pariter ac flumine infestum, Plinio, l. 8. c. 25. ubi illum pluribus describit. Nec aliud
animal ex minori origine in maiorem magnitudinem excedit; quippe natus ex ovo, anserinô non maiore, ad duodevigmti cubita plerumque excerescit. In aqua, ubi noctibus quiescit, teporis gratiâ, nihil videns; in terra, ubi diebus vescitur, acerrimi visus est: in terra namque potius, quam in aqua victum quaerit. Quatuor tamen hibernis mensibus, quos inediâ transigit, φωλέυει, latet, εν τοῖς βάθεσι Nili: sunt autem illi duo menses ante Brumam, November videl. ac December; et duo post illam Ianuarius ac Februarius. Dentes pectinatim coeuntes habet, osque amplissimum, sed elingue: Cutem contra ictus invictam, δέρμα ἄῤῥηκτον, eamque squamatam, φολιδωτὸν. Ovis edendis metatur locum, praedivinatione quâdam naturali, qua Nilus non est ascensurus. Natalibus Apis neminem infestâsse, creditum olim, etc. Cum vero in Crocodilo maior sit pestis, quam ut unô eius hoste natura conrenta esset, hinc ichneumona in eum armavit, qui per dormientis fauces, ut telum aliquod, immissus, alvum erodit. Sed et, cum in ventre mollis sit tenuisque ei cutis, delphini immeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, se, ut territi, mergunt, subeuntesque alvum eadem secant spinâ. Idem Plin. l. 8. c. cit. Quin et gens hominum est, pergit, huic belluae adversa in ipso Nilo Tentyritae ---- Adversum ire soli audent. Quin etiam flumint innatant: dorsoque equitantium modô impositi, hiantibus resupinô capite ad morsum, additâ in os clavâ, dextra laevaque tenentes extrema eius utrinque, ut frenis, in terram agunt captivos: ac voce etiam solâ territos, cogunt evomere recentia corpora ad sepulturam. Atque hi erant, qui, cum Romae Crocodili spectandi exhiberentur, ex piscina in pegma quoddam eos extraherent visendos, et post spectaculum rursus e pegmate in piscinam retraherent, Strabo, l. 17. Pegma autem illud excitari solebat, ut crocodilis ἠλιαςτήριον esset, quos insoliculari amare notum; sicque facilius spectarentur. Quod primum factum M. Scauri Aedilitatis ludis, quibus is alteram Nili belluam hippopotamum, et quinque Crocodilos Romae temporariô Euripô ostendit. Uti vero Tentyritae insectabantur Crocodilos et necabant; sic in reliquis plerisque fere Aegypti urbibus contra ii, Numinum instar, colebantur. Arsinoe inprimis, quae hine Crocodilopolis prius audtit, ubi Crocodilum cicurem, nomine Suchon, a Sacerdotibus magnâ veneratione
liaberi, et carne cibisque aliis ac vinô ab advenis honorari solitum, tradit Strabo, l. 3. Herodotus quoque in Euterpe ab iis, qui circa Thebas et Moeridis lacum habitarent, eximie belluam hanc cultam, singulosque eorum crocodilum aluisse mansuefactum, et auribus eius gemmas auroque fusiles inaures appendisse: denique catenam primoribus eius pedibus innexuisse, aliaque, quae vel honorem eius facere videbantur, ex more peregisse, scribit. Addit ibid. ut cum mortui essent, eos sale condierint inque sacris urnis sepelierint. At universae Aegypto non peraeque cultus Crocodilus. Iuvenalis mox quoque laudandus, de illa, Sat. 15. v. 2.
----- Crocodilon adorat
Pars haec -----
De incolis certe circa Elephantinem urbem idem Herodotus crocodilum adeo non existimâsse sacrum, ut etiam iis vescerentur, narrat. Sic licet ab Ombitis non aliret iidem honorarentur ac a Graecis romanisque Dii Olympii: Apollonopolitae tamen, Tentyritarum pars, summô illos odiô habuerunt, Aelian. de Animalibus, l. 10. c. 21. Unde et bellum internecinum inter Ombitas et Tentyritas, nartrante Iuvenali, loc. cit. v. 33.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium, et numquam sanabile vulnus,
Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. -----
de quo vide Salmas. ad Solin. p. 447. Duas autem cultus rationes adducit Diodorus, l. 1. priorem arcessens ex eo quod Crocodilus Aegypto munimenti locô esset, prohiberetque ne praedones Arabes Afrique Nilum transnatare possent: alteram apud ipsum lege. Contra odii causam coeteris esse, vel quod Typhon crocodili formam induerit, vel quod Psammythi Regis iustissimi filiam crocodilus rapuerit apud Aelian. legas, ubi supra. Sed et Tentyritis vim quandam naturalem contra crocodilos, uti Psyllis contra serpentes, esse, sic ut nihil damni ab ipsis accipiant, adeoque interpide Nilum tranent et urinentur, subdit Strabo. Vide Iac. Ouzelium, Animadversion. ad Minucium Fel. p. 170. et seqq. infra de Tentyritis: Plura vero de celebri hoc Nili incola, apud Bochartum, in Hieroz. passim, inprimis Part. Poster. l. 5. c. 16. et seqq. ubi Crocodilum, nomine Leviathanis, apud Hiobum, intelligendum esse, pluribus erudite demonstrat: uti de mira eius, abdominis inprimis fragrantia, ipsos quoque Arabicos odores superante, infra voce Zahuchade, de stercore eius pro fuco adhibito, itid. infra in Fucus: de vespis, an scorpionibus ex crocodilo nascentibus, vonce Vespa. Nomen quod attinet, Κροκόδειλος Graecis lacerta maceriarum dicta proprie est, cui quod haec Nili bellua similis esset, idem ei nomen ab illis tributum, cum alias χέμψαν eam appellarent Aegyptii. Unde etrandi occasio Plinio, qui non unô locô Crocodilum reddidit, quum lacertam vertere debuisset. Idem Salmas. ubi supra, p. 873. Vide quoque infra Memphitae.
II.
CROCODILUS
mons Ciliciae, Plin. l. 5. c. 27.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Crocodīlus — Crocodīlus, 1) so v.w. Krokodil; 2) (Petref.), in den tertiären Schichten verschiedener Gegenden findet man zuweilen Überreste dieser Gattung; C. Spenceri Buckland, wurde 1831 von Spencer im Londonthon der Insel Sheppey gefunden, hat eine kurze u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Crocodilus — Crocodile Pour les articles homonymes, voir Crocodile (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Crocodilus — noun type genus of the Crocodylidae • Syn: ↑Crocodylus, ↑genus Crocodylus, ↑genus Crocodilus • Hypernyms: ↑reptile genus • Member Holonyms: ↑Crocodylidae, ↑family Cr …   Useful english dictionary

  • Crocodilus Americanus — Crocodile Croc o*dile (kr[o^]k [ o]*d[imac]l; 277), n. [L. crocodilus, Gr. kroko deilos: cf. F. crocodile. Cf. {Cookatrice}.] 1. (Zo[ o]l.) A large reptile of the genus {Crocodilus}, of several species. They grow to the length of sixteen or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Crocodilus Niloticus — Crocodile Croc o*dile (kr[o^]k [ o]*d[imac]l; 277), n. [L. crocodilus, Gr. kroko deilos: cf. F. crocodile. Cf. {Cookatrice}.] 1. (Zo[ o]l.) A large reptile of the genus {Crocodilus}, of several species. They grow to the length of sixteen or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Crocodilus vulgaris — Crocodile Croc o*dile (kr[o^]k [ o]*d[imac]l; 277), n. [L. crocodilus, Gr. kroko deilos: cf. F. crocodile. Cf. {Cookatrice}.] 1. (Zo[ o]l.) A large reptile of the genus {Crocodilus}, of several species. They grow to the length of sixteen or… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Crocodilus palustris — Mugger Mug ger, n. Also Muggar Mug gar, Muggur Mug gur [Hind. magar, fr. Skr. makara sea monster.] The common crocodile ({Crocodilus palustris}) of India, the East Indies, etc. It becomes twelve feet or more long. [Webster 1913 Suppl.] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • crocodilus — croc·o·di·lus …   English syllables

  • Crocodilus acutus — Crocodile américain Crocodile américain …   Wikipédia en Français

  • Crocodilus niloticus — Crocodile du Nil Crocodile du Nil …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”